{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 164.14","citation":"Augustine, Epistulae 164.14","ref":"164.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":109,"text":"Quam ob rem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata: Quia Christus mortuus est secundum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertio die secundum scripturas et cetera, quae de illo testatissima ueritate conscripta sunt. in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit solutisque eorum doloribus, quibus eum erat inpossibile teneri, a quibus etiam recte intellegitur soluisse et liberasse, quos uoluit, corpus, quod in cruce reliquerat, in sepulcro positum recepisse. in illa uero, quam proposuisti, de uerbis Petri apostoli quaestione quoniam, quae me moueant, perspicis et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt mouere, uel apud nos ea cogitando uel quos dignum est et possumus, consulendo quaeramus.","prev":{"citation":"Epistulae 164.13","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.13"},"next":{"citation":"Epistulae 164.15","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}