{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 164.17","citation":"Augustine, Epistulae 164.17","ref":"164.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":148,"text":"Nec moueat ad impediendum istum intellectum, quod eundem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis, qui quondam non crediderant in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intellegendum, quia illo tempore nondum uenerat Christus. nondum enim uenerat sed in carne, sicut uenit, quando post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. uerum tamen ab initio generis humani uel ad arguendos malos sicut ad Cain ac prius ad ipsum Adam uxoremque eius uel ad consolandos bonos uel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne sed in spiritu ueniebat uisis congruis adloquens, quos uolebat, sicut uolebat. quod autem dixi (in spiritu ueniebat', et ipse quidem filius in substantia deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est. sed quid facit filius sine spiritu sancto uel sine patre, cum inseparabilia sint omnia opera trinitatis?","prev":{"citation":"Epistulae 164.16","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.16"},"next":{"citation":"Epistulae 164.18","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}