{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 164.21","citation":"Augustine, Epistulae 164.21","ref":"164.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":187,"text":"to Proinde etiam illud, quod postea dictum est de incredulis: Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos, non est consequens, ut eos hic intellegamus mortuos, qui de corpore exierunt. fieri enim potest. ut mortuos dixerit infideles, hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur: Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos, uiuos autem, qui credunt in eum non frustra audientes: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et inluminabit te Christus, de qualibus etiam ipse dominus dicit: Veniet hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei et, qui audierint, uiuent. proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus: Propter hoc et mortuis euangelizatum, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu, non cogit apud inferos intellegi. propter hoc enim in hac uita et mortuis euangelizatum est, id est infidelibus et iniquis, ut, cum crediderint, iudicentur quidem secundum homines in carne. hoc est in diuersis tribulationibus et ipsa morte carnis. unde idem apostolus alio loco dicit tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. uiuant autem secundum deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur.","prev":{"citation":"Epistulae 164.20","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.20"},"next":{"citation":"Epistulae 164.22","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.22"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}