{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 164.4","citation":"Augustine, Epistulae 164.4","ref":"164.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":201,"text":"Verum quinam isti sint, temerarium est definire. si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inuenti sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere, praesertim propter quosdam, qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur, non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt et aliquando etiam unum deum uerumque confessi sunt, quamuis illa superstitiosa cum ceteris colerent, uerum etiam illos, qui haec non cantando uel declamando sed philosophando dixerunt, multos etiam, quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quendam modum laudabiles uitas, ut excepto dei cultu, in quo errauerunt colentes uana, quae publice colenda fuerant, instituta et creaturae quam creatori potius seruientes, in ceteris moribus parsimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus seruataeque fidei non solum ciuibus uerum et hostibus imitandi merito proponantur? quae quidem omnia, quando non referuntur ad finem rectae ueraeque pietatis sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodam modo steriliaque redduntur. uerum tamen quadam indole animi ita delectant, ut eos, in quibus haec fuerunt, uellemus uel praecipue uel cum ceteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus aliter iustitia creatoris.","prev":{"citation":"Epistulae 164.3","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.3"},"next":{"citation":"Epistulae 164.5","label":"Letter 164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}