{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 165.2","citation":"Augustine, Epistulae 165.2","ref":"165.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/165.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/165.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/165.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":217,"text":"Ezechielis uolumen olim adgredi uolui et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere, sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium prouinciarum et maxime urbis Romae uastatione confusus est, ut iuxta uulgare prouerbium proprium quoque ignorarem uocabulum, diuque tacui sciens tempus esse lacrimarum. hoc autem anno, cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Vergilius: 'Lateque uagantes Barcaei' et sancta scriptura de Ismahel: Contra faciem omnium fratrum s u o r u u h a b i t a b i t, sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percucurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut uix manus eorum misericordia Christi potuerimus euadere. quod si iuxta inclitum oratorem 'silent inter arma leges', quanto magis studia scripturarum, quae et librorum multitudine et silentio ac librariorum sedulitate, quodque uel proprium est, securitate et otio dictantium indigent! duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla, si uolueris, ab ipsa poteris mutuari; pro angustia quippe temporis alios describere non potui. quos cum legeris et uestibula uideris, facilis coniectura erit, qualis ipsa futura sit domus. sed credo in dei misericordia, qui nos adiuuit in difficillimo principio supra dicti operis, quod ipse adiuuet et in paene ultimis prophetae partibus, in quibus Gog. et Magog bella narrantur, et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, uarietas mensuraque describitur.","prev":{"citation":"Epistulae 165.1","label":"Letter 165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/165.1"},"next":{"citation":"Epistulae 165.3","label":"Letter 165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/165.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/165.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}