{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 166.1","citation":"Augustine, Epistulae 166.1","ref":"166.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":141,"text":"Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo. quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo; sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere. magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare. nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut uix possim meas dare, uix recipere litteras tuas per interualla non dierum, non mensium sed aliquot annorum. cum, si fieri posset, cotidie praesentem te habere uellem, cum quo loquerer, quicquid uellem. nec ideo tamen non debui facere, quod potui, si uon potui totum, quod uolui.","prev":{"citation":"Epistulae 165.3","label":"Letter 165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/165.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/165.3"},"next":{"citation":"Epistulae 166.2","label":"Letter 166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}