{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 166.15","citation":"Augustine, Epistulae 166.15","ref":"166.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":168,"text":"Illud uero, quod in libro aduersus Rufinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod deum dare animas adulterinis conceptibus uideatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem uitae animas quasi ad ergastula huius modi iuste posse perduci, non me mouet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. et quod ipse respondisti non esse uitium sementis in tritico,. quod furto dicitur esse sublatum,. sed in eo, qui frumenta . furatus est, nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confouere, quia sator inmunda ea proiecerit manu, elegantissima similitudo est. quam et antequam legerem, nullas mihi obiectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias generaliter intuenti multa bona deum facere etiam de nostris malis nostrisque peccatis. animalis autem cuiuscumque creatio si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem laudem creatori excitat, quanto magis creatio non cuiuslibet animalis sed hominis! si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia. omnis creatura dei bona est; et quid dignius, quam ut bona faciat bonus deus, quae nemo potest facere nisi deus?","prev":{"citation":"Epistulae 166.14","label":"Letter 166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.14"},"next":{"citation":"Epistulae 166.16","label":"Letter 166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}