{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 166.21","citation":"Augustine, Epistulae 166.21","ref":"166.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":293,"text":"Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore . patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum ? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. per hanc enim apostolicam diuinam claramque sententiam satis euidenter elucet neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem in uitam aeternam nisi per Christum. hoc est quippe omnes) et 'omnes', quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam, sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem ueniunt, quicumque ad Christum perueniunt. ideo ergo dictum est et hic omnes) et ibi 'omnes', quia sicut omnes, qui moriuntur, non nisi in Adam moriuntur. ita omnes, qui uiuificabuntur, non nisi in Christo uiuificabuntur. ac per hoc quisquis nobis dixerit quemquam resurrectione mortuorum uiuificari nisi in Christo. tamquam pestis communis fidei detestandus est. item quisquis dixerit, quod in Christo uiuificabuntur etiam paruuli, qui sine sacramenti eius participatione de uita exeunt, hic profecto et contra apostoli praedicationem uenit et totam condemnat ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis paruulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo uiuificari omnino non posse. qui autem non uiuificantur in Christo, restat, ut in ea condemnatione maneant, de qua dicit apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. cui delicto obnoxios paruulos nasci et omnis credit ecclesia et ipse iam contra Iouinianum disputans et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoraui, fide ueracissima definisti, credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae uel non legi uel in praesentia non recordor. huius igitur damnationis in paruulos causam requiro, quia neque animarum, si nouae fiunt singulis singulae, uideo esse ullum in illa aetate peccatum nec a deo damnari aliquam credo, quam uidet nullum habere peccatum.","prev":{"citation":"Epistulae 166.20","label":"Letter 166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.20"},"next":{"citation":"Epistulae 166.22","label":"Letter 166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.22"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}