{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 167.4","citation":"Augustine, Epistulae 167.4","ref":"167.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":188,"text":"At enim, qui unam uirtutem habet, omnes habet et. qui unam non habet, nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen, si uerum memini, quod uix memini. omnibus philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in louiniano illo, qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis uoluptatibus Epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris uel ipsi potius, quae per eos locuta est, ueritati omnia paria esse peccata. quo modo autem fieri possit, ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, adprobabis; ubi causae defuero, tu supplebis.","prev":{"citation":"Epistulae 167.3","label":"Letter 167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.3"},"next":{"citation":"Epistulae 167.5","label":"Letter 167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}