{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 169.13","citation":"Augustine, Epistulae 169.13","ref":"169.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":246,"text":"Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adiunxisse supra commemoraui, et trium psalmorum expositionem scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de animae origine consulens eum, quo modo defendi possit illa sententia. quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas nouas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima ecclesiae fides, qua inconcusse credimus, quod in Adam omnes moriuntur et, nisi Christi gratia liberentur, quod per suum sacramentum etiam in paruulis operatur, in condemnationem trahuntur. scripsi et alium ad eundem, quo modo illi uideatur accipiendum esse, quod scriptum est in epistula Iacobi: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. sed in hoc dixi etiam, quid mihi uideatur, in illo autem de animae origine tantum, quid ei uideatur, consultatoria quadam disputatione quaesiui. occasionem quippe cuiusdam sanctissimi et studiosissimi iuuenis, presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est ab Oceani litore solo sanctarum scripturarum ardore flammatus aduenit, amittere nolui. cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata, quae illum de Priscillianistarum haeresi et de Origenis quibusdam opinionibus. quas non recipit ecclesia, permouebant, uno libro non grandi quanta potui breuitate et perspicuitate respondi. scripsi etiam grandem quendam librum aduersus Pelagii haeresim cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosam ille persuaserat. haec omnia si habere uolueris, aliquem mitte, qui tibi cuncta describat. me autem permitte his uacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ualde ad paucos pertinentibus inquisitionibus tuis.","prev":{"citation":"Epistulae 169.12","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.12"},"next":{"citation":"Epistulae 170.1","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}