{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 169.4","citation":"Augustine, Epistulae 169.4","ref":"169.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":137,"text":"Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intellegentia possunt ista discernere, paene frustra in ecclesia laboramus. si autem, quod ueritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt sanandi per Christum et hunc crucifixum, ut, ubi abundauit peccatum, superabundet gratia, miris fit modis per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei et per inscrutabilia iudicia eius, ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni uidentur et inrident stultitiam praedicationis, qua salui fiunt credentes, ab unica uia longe exerrent, quae ad uitam aeternam sola perducit, et multi in cruce Christi gloriantes et ab eadem uia non recedentes, etiam qui ista, quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus pusillus, pro quibus mortuus est, ad eandem perueniant aeternitatem, ueritatem. caritatem, id est ad stabilem, certam plenamque felicitatem. ubi manentibus, uidentibus, amantibus sint cuncta perspicua.","prev":{"citation":"Epistulae 169.3","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.3"},"next":{"citation":"Epistulae 169.5","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}