{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 169.5","citation":"Augustine, Epistulae 169.5","ref":"169.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":207,"text":"Proinde in unum deum patrem et filium et spiritum sanctum firma pietate credamus, ita ut nec filius credatur esse, qui pater est, nec pater, qui filius est, nec pater nec filius, qui utriusque spiritus est. nihil putetur in hac trinitate temporibus locisue distare, sed haec tria aequalia esse et coaeterna et omnino esse una natura, non a patre aliam et a filio aliam et a spiritu sancto aliam conditam esse creaturam, sed omnia et singula, quae creata sunt uel creantur, trinitate creante subsistere. nec quemquam liberari a patre sine filio et spiritu sancto aut a filio sine patre et spiritu sancto aut a spiritu sancto sine patre et filio sed a patre et filio et spiritu sancto uno uero uereque inmortali, id est omni modo incommutabili solo deo. multa autem etiam separatim in scripturis de singulis dici, ut insinuetur quamuis inseparabilis trinitas tamen trinitas, ut, quem ad modum simul dici non possunt, cum sonis corporalibus commemorantur, quamuis simul sint inseparabiliter, ita et quibusdam scripturarum locis et per quasdam creaturas singillatim uicissimque monstrentur sicut pater in uoce, qua sonuit: Tu es filius meus, et filius in homine, quem suscepit ex uirgine, et spiritus sanctus in columbae specie corporali. haec separatim quidem sed nullo modo separata tria illa demonstrant.","prev":{"citation":"Epistulae 169.4","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.4"},"next":{"citation":"Epistulae 169.6","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}