{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 169.8","citation":"Augustine, Epistulae 169.8","ref":"169.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"Proinde, quae de filio dei uerba dicuntur, uidendum est, secundum quid dicantur. non enim homine adsumpto personarum numerus auctus est, sed eadem trinitas mansit. nam sicut in homine quolibet praeter unum illum, qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est, ita in Christo uerbum et homo una persona est. et sicut homo uerbi gratia philosophus non utique nisi secundum animam dicitur nec ideo tamen absurde sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat non secundum illud, quod est philosophus, ita Christus deus. dei filius, dominus gloriae et si quid huius modi secundum uerbum dicitur et tamen recte dicitur deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse non secundum illud, quod dominus gloriae est, non habeatur incertum.","prev":{"citation":"Epistulae 169.7","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.7"},"next":{"citation":"Epistulae 169.9","label":"Letter 169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}