{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 17.2","citation":"Augustine, Epistulae 17.2","ref":"17.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/17.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/17.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/17.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":302,"text":"Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festiuas, ut tibi uisum est, contumelias iaciendas putares, nescio, utrum refellere debeam, an silentio praeterire. si enim res istae tam uidentur leues tuae grauitati, quam sunt, iocari mihi non multum uacat; si autem graues tibi uidentur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non uenerit habere uos et in sacerdotibus Euoaddires et in numinibus Abaddires. non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos uoluisti ad relaxandum animum, quanta in uestra superstitione ridenda sint. neque enim usque adeo te ipsum obliuisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. nam si ea uocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? id est, cuius aduentus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. quae lingua si inprobatur abs te, nega Punicis libris, ut a uiris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. si uero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud uocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem uestrum ad sacra, quae illi ab Euandro celebrantur, inuitat hoc modo: Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. secundo pede optat ut ueniat. ergo uenire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. uerum tamen si ridere delectat, habes apud uos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Caluam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.","prev":{"citation":"Epistulae 17.1","label":"Letter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/17.1"},"next":{"citation":"Epistulae 17.3","label":"Letter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/17.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}