{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 170.10","citation":"Augustine, Epistulae 170.10","ref":"170.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":221,"text":"Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exultatione populi dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus? obsecramus te per misericordiam Christi, ut ipso adiuuante auferas istum maerorem de cordibus nostris. neque enim credendum est auctoritatem tuam ad peruersitatem tuorum plurimum ualere potuisse et ad correctionem ualere nihil. an forte contemnunt te, quia in ecclesiae catholicae participationem hac aetate uenisti, cum te amplius debeant admirari atque uenerari, quia uetustissimum errorem senili quadam iuuentute uicisti? absit, ut tibi resistant uera dicenti, cui consenserunt a ueritate deuianti; absit, ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectauit errare. tu tantum et ora pro eis et insta eis, immo uero adduc eos in domum dei tecum, quia in tua domo sunt tecum. uel te pudeat uel pigeat in domum dei cum illis non uenire, qui in domum tuam soliti fuerant conuenire, praesertim quoniam catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit. petit eos, quos apud te inuenit, repetit eos, quos per te perdidit. non excrucietur damnis, sed potius laetetur et lucris. adquirat filios, quos non habuit, non plangat, quos habuit. oramus ad deum, ut facias, quod hortamur, et speramus de misericordia eius, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini et rescriptis dilectionis tuae cito de hac re gaudio replebitur cor nostrum et lingua nostra exultatione.","prev":{"citation":"Epistulae 170.9","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.9"},"next":{"citation":"Epistulae 171.1","label":"Letter 171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/171.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}