{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 170.6","citation":"Augustine, Epistulae 170.6","ref":"170.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":288,"text":"Qui cum rebus, quae nascuntur in tempore, sua bonitate tribuerit, ut suae substantiae prolem quaeque res gignat, uide quam impie dicatur ipse non genuisse id, quod est ipse, cum homo ex eius dono id generet, quod est ipse, id est hominem non alterius naturae sed eius, cuius est ipse, quamuis non patrem filii sui generet, quod est ipse. haec enim propinquitatis sunt nomina non naturae et ideo ad aliquid dicta uel relatiua dicuntur, quae aliquando eadem sunt aliquando diuersa. eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, uicinus ad uicinum, cognatus ad cognatum et si qua similia, quae infinitum est omnia uelle percurrere. in his enim, quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum. diuersa sunt autem sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad seruum, seruus ad dominum. non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum, sed ambo tamen homines sunt. relatio diuersa est non natura, quoniam, si adtendas, quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille, quia iste pater est ille filius aut iste socer ille gener aut iste dominus ille seruus; si autem adtendas, quid quisque sit ad se ipsum uel in se ipso, hoc est iste, quod ille, quia et ille homo est sicut iste. unde intellegit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te dominus liberauit, ideo dei patris et dei filii naturam esse diuersam, quia iste pater est ille filius, et ideo patrem non genuisse id, quod est ipse, quia non genuit patrem filii sui, quod est ad illum ipse. quis enim non uideat ista uocabula non in se ipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas?","prev":{"citation":"Epistulae 170.5","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.5"},"next":{"citation":"Epistulae 170.7","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}