{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 170.8","citation":"Augustine, Epistulae 170.8","ref":"170.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":163,"text":"Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, deus autem sine passione genuit filium. hoc enim non solum ipsos nihil sed nos adiuuat plurimum. nam si temporalibus et passibilibus rebus deus tribuit, ut, quod sunt, hoc generent, quanto magis ipse aeternus et inpassibilis non aliud, quam est ipse, generauit unus unicum ideo nostra magna admiratione, quoniam sua nulla passione et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet nec aetate! sed ideo totum, quod habet et quod potest, non tribuit sibi sed patri, quia non est a se ipso sed a patre. aequalis enim est patri, sed hoc quoque accepit a patre nec sic accepit, ut esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis, sed natus aequalis, sicut semper natus ita semper aequalis. non itaque inaequalem genuit et aequalitatem iam nato addidit, sed gignendo eam dedit, quia aequalem non inparem genuit. ideo in forma dei esse aequalem deo non ei rapina fuerat sed natura, quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit.-","prev":{"citation":"Epistulae 170.7","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.7"},"next":{"citation":"Epistulae 170.9","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}