{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 170.9","citation":"Augustine, Epistulae 170.9","ref":"170.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":122,"text":"Propterea uero patrem dicit esse maiorem, quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens non amittens dei. propter quam serui formam non tantum patre uerum etiam se ipso et spiritu sancto minor factus est nec tantum hac excellentissima trinitate sed etiam minoratus est paulo minus ab angelis. hominibus quoque minor fuit, quando puer parentibus subditus fuit. propter hanc itaque formam serui, quam ueniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater maior me est; propter illam uero dei formam, quam nec exinanitus amisit, dixit: Ego et pater unum sumus et homo scilicet factus et permanens deus; homo enim adsumptus est a deo, non in homine consumptus est deus. ideo ualde rationabiliter et patre minor est homo Christus et patri aequalis est idem ipse deus Christus.","prev":{"citation":"Epistulae 170.8","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.8"},"next":{"citation":"Epistulae 170.10","label":"Letter 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}