{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 173.5","citation":"Augustine, Epistulae 173.5","ref":"173.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":225,"text":"Considera scripturas diuinas et discute, quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint, qui eos ad aeternum interitum non ad uitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. audiui, quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam. quia uidelicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et angelorum et omnia sacramenta et omnis scientia et omnis prophetia et omnis fides ita, ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus, ideo uidetur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. sed adtende diligenter et cognosce, quem ad modum dicat scriptura, quod tradat quisque suum corpus, ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum. sed, quando ei proponitur, ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi uiri fecerunt, qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille, qui cogebat. caminum ignis ardentem. idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen etiam de illis scriptum est. quod tradiderunt corpora sua, ut neque seruirent neque adorarent ullum deum sed deum suum. ecce quo modo dixit apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam.","prev":{"citation":"Epistulae 173.4","label":"Letter 173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.4"},"next":{"citation":"Epistulae 173.6","label":"Letter 173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}