{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 175.3","citation":"Augustine, Epistulae 175.3","ref":"175.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/175.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":263,"text":"Illam uero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cuius apostolus praedicator est dicens: Condelector enim legi dei secundum interiorem hominem; uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, nolunt omnino cognoscere nec aperte quidem oppugnare audent. sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus, quae sunt spiritus dei, persuadere non cessant ad operandam perficiendamque iustitiam et dei mandata complenda solam sibi humanam sufficere posse naturam non adtendentes, quod scriptum est: Spiritus adiuuat infirmitatem nostram et: Non uolentis neque currentis sed miserentis est dei et quod unum corpus sumus in Christo Iesu. singuli autem alter alterius. membra habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis, et: Gratia dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed plus omnibus illis laboraui non ego autem sed gratia dei mecum, et: Gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum, et: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est, et: Habemus thesaurum istum in uasis fictilibus, ut eminentia uirtutis sit dei et non ex nobis, et innumerabilia, quae de scripturis omnibus si colligere uelimus, tomus non sufficit? et ueremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae maiore gratia de sede apostolica praedicas, inconuenienter facere uideamur; sed ideo facimus, quia eo, quod infirmiores sumus, quaqua uersum quisque nostrum uerbo dei praedicando putatur attentior. crebrius eos patimur et audacius insurgentes.","prev":{"citation":"Epistulae 175.2","label":"Letter 175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/175.2"},"next":{"citation":"Epistulae 175.4","label":"Letter 175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/175.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}