{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 177.18","citation":"Augustine, Epistulae 177.18","ref":"177.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":130,"text":"Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia, etsi non inuenitur homo in hac uita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adiutorium gratiae et spiritus dei, quod ut fiat, conandum atque poscendum est, tolerabiliter in id quisque fallitur nec diabolica impietas sed error humanus est elaboranda et optanda adfirmare, etiamsi, quod adfirmat, non possit ostendere; id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est uelle. nobis autem sufficit, quod nullus in ecclesia dei fidelium reperitur in quolibet prouectu excellentiaque iustitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis dominicae: Dimitte nobis debita nostra. et dicat se non habere peccatum nec se ipsum decipiat et in eo ueritas non sit, quamuis iam sine querela uiuat. non enim qualecumque etiam temptationis humanae sed graue peccatum est, quod in querelam uenit.","prev":{"citation":"Epistulae 177.17","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.17"},"next":{"citation":"Epistulae 177.19","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.19"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}