{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 177.2","citation":"Augustine, Epistulae 177.2","ref":"177.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":215,"text":"Audiuimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu uixit. nonnullos, qui diuersis causis ei faueant, quidam scilicet, quia uos talia persuasisse perhibentur, plures uero, qui eum talia sentire non credunt, praesertim quia in oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse iactantur, quibus putatur esse purgatus. ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit dei gratiam confiteri et ait posse hominem suo labore ac uoluntate iuste uiuere, ut ad hoc adiuuari dei gratia non negaret. his enim auditis uerbis catholici antistites nullam aliam dei gratiam intellegere potuerunt, nisi quam in libris dei legere et populis dei praedicare consuerunt, eam utique, de qua dicit apostolus: Non inritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, sine dubio gratiam, qua iustificamur ab iniquitate et qua saluamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria uoluntate. nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus. negare uero eam, qua Christiani et filii dei sumus. quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? quapropter non culpandi sunt iudices, quia ecclesiastica consuetudine gratiae nomen audierunt nescientes, quid huius modi homines uel in suae doctrinae libris uel in suorum solent auribus spargere.","prev":{"citation":"Epistulae 177.1","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.1"},"next":{"citation":"Epistulae 177.3","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}