{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 177.4","citation":"Augustine, Epistulae 177.4","ref":"177.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":206,"text":"Sine enim dixerit gratiam esse liberum arbitrium siue gratiam esse remissionem peccatorum siue gratiam esse legis praeceptum, nihil eorum dicit, quod per subministrationem spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam temptationesque uincendas, quem ditissime effudit super nos, qui ascendit in caelum et captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. hinc enim oramus, ut peccatorum temptationem superare possimus, ut spiritus dei, unde pignus accepimus. adiuuet infirmitatem nostram. qui autem orat et dicit: Ne nos inferas in temptationem, non utique id orat. ut homo sit, quod est natura, neque id orat, ut habeat liberum arbitrium, quod iam accepit, cum crearetur ipsa natura, neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur: Dimitte nobis debita nostra, neque orat, ut accipiat mandatum, sed plane orat, ut faciat mandatum. si enim in temptationem inductus fuerit, hoc est in temptatione defecerit, facit utique peccatum, quod est contra mandatum. orat ergo, ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat apostolus dicens: Oramus autem ad dominum, ne quid faciatis mali. unde satis apparet, quod ad non peccandum, id est ad non male faciendum, quamuis esse non dubitetur arbitrium uoluntatis, tamen eius potestas non sufficiat, nisi adiuuetur infirmitas. ipsa igitur oratio clarissima est gratiae testificatio; hanc ille confiteatur et eum gaudebimus siue rectum siue correctum.","prev":{"citation":"Epistulae 177.3","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.3"},"next":{"citation":"Epistulae 177.5","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}