{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 177.8","citation":"Augustine, Epistulae 177.8","ref":"177.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":179,"text":"De hac gratia quaestio uertebatur, quando ab his, quos Pelagius grauiter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus adsereret non solum ad facienda uerum etiam ad perficienda mandata diuina per liberum arbitrium sibi humanam sufficere naturam. hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua saluamur et iustificamur ex fide Christi. de hac scriptum est: Non inritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. de hac scriptum est: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. de hac scriptum est: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. de hac scriptum est: Ei autem, qui operatur, merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum; ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam et multa alia, quae melius potes ipse meminisse et intellegere prudentius et inlustrius praedicare. illam uero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non inmerito intellegimus, mirum est tamen, si ita appellatam in ullis legitimis propheticis. euangelicis apostolicisque litteris legimus.","prev":{"citation":"Epistulae 177.7","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.7"},"next":{"citation":"Epistulae 177.9","label":"Letter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}