{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 179.6","citation":"Augustine, Epistulae 179.6","ref":"179.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":214,"text":"Aperte interrogetur, utrum ei placeat orandum esse domino, ne peccemus. quod si ei displicet, legatur in auribus eius apostolus dicens: Oramus autem ad deum, ne quid faciatis mali; si autem placet, aperte praedicet gratiam, qua iuuamur, ne ipse faciat multum mali. hac enim gratia dei per legum Christum dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur, quoniam nemo praeter ipsam quolibet alio modo liberari potest. propter hoc scriptum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei. omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam et omnes ex eis filii dei nonnisi per Christum fieri possunt. aperte itaque etiam hinc exprimat, quid sentiat, utrum placeat ei etiam paruulos, qui nondum iustitiam possunt uelle uel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, inquo omnes peccauerunt, per Christi gratiam liberari, utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum. de his maxime ab illo uolumus nosse, quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. in aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare conuincitur, tamen, donec . corrigatur, tolerabilius sustinetur.","prev":{"citation":"Epistulae 179.5","label":"Letter 179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.5"},"next":{"citation":"Epistulae 179.7","label":"Letter 179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}