{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 179.8","citation":"Augustine, Epistulae 179.8","ref":"179.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":215,"text":"In hac Pelagii responsione cernit reuerentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis uitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad uitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiuto per gratiam dei posse conuerti. cur ergo in hoc libro, cui respondi, Abel ita hic uixisse dicit, ut nihil omnino peccauerit? nam eius de hac re ista sunt uerba: 'Hoc,' inquit, 'recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum scriptura sit memor; de illis uero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. sed esto,' inquit, 'aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulauerit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid', inquit. 'dicimus, cur non omnium uoluerit delicta memorare? utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? an quia illorum tantum, qui commiserant. meminit. illius uero, qui nulla commiserat, meminisse non potuit? certe), inquit, 'primo in tempore Adam et Eua, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor homines tantum fuisse referuntur. peccauit Eua, scriptura hoc prodidit; Adam quoque deliquit, eadem scriptura non tacuit; sed et Cain peccasse ipsa quoque scriptura testata est. quorum non modo peccata uerum etiam peccatorum indicat qualitatem. quod si et Abel peccasset', inquit, 'et hoc sine dubio scriptura dixisset; si non dixit, ergo nec ille peccauit'.","prev":{"citation":"Epistulae 179.7","label":"Letter 179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.7"},"next":{"citation":"Epistulae 179.9","label":"Letter 179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}