{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 18.2","citation":"Augustine, Epistulae 18.2","ref":"18.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/18.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/18.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/18.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":154,"text":"Sane quoniam te noui, accipe hoc quiddam grande et breue. est natura per locos et tempora mutabilis, ut • corpus, et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima, et est natura, quae nec per locos nec per tempora mutari potest, hoc deus est. quod hic insinuaui quoquo modo mutabile, creatura dioitur; quod inmutabile, creator. cum autem omne, quod esse dicimus, in quantum manet dicamus et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitatis sit, uides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit, quid infime et tamen sit, quid medie, magis infimo et minus summo, sit. summum illud est ipsa beatitas; infimum nec beatum potest esse nec miserum; quod uero medium, uiuit inclinatione ad infimum misere, conuersione ad summum beate uiuit. qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio atque ita summo inhaerere fit idoneus. et hoc est totum, quod agere iubemur, monemur, accendimur.","prev":{"citation":"Epistulae 18.1","label":"Letter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/18.1"},"next":{"citation":"Epistulae 19.1","label":"Letter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/19.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}