{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 181.5","citation":"Augustine, Epistulae 181.5","ref":"181.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":158,"text":"Qui enim adiutorium dei negat, uellem interrogare, quid dicat: nos non mereri? an illum hoc non posse praestare? an nihil esse, propter quod unusquisque hoc debeat postulare? posse hoc deum opera ipsa testantur. adiutorio cotidiano nos egere negare non possumus; hoc enim, seu bene uiuimus, prouocamus, ut melius sanctiusque uiuamus, seu praua sentieutes a bonis auertimur, ut ad rectam redeamus uiam, eius auxilio plus egemus. num quid tam mortiferum, tam praeceps uideatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium, cum nasceremur, accepimus, ultra iam a domino nihil quaeramus, id est auctoris nostri obliti eius potentiam, ut nos ostendamus liberos, abiuremus, quasi iam amplius, quod possit dare, non habeat; qui te in tuo ortu liberum fecit, nescientes, quod, nisi magnis precibus gratia in nos inplorata descendat. nequaquam terrenae labis et mundani corporis uincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium sed dei solum facere possit auxilium?","prev":{"citation":"Epistulae 181.4","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.4"},"next":{"citation":"Epistulae 181.6","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}