{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 181.7","citation":"Augustine, Epistulae 181.7","ref":"181.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":132,"text":"Liberum enim arbitrium olim ille perpessus dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersus nihil, quem ad modum exinde surgere posset. inuenit suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia releuasset aduentus, qui per nonae regenerationis purificationem omne praeteritum uitium sui baptismatis lauacro purgauit et eius firmans statum, quo rectius constabiliusque procederet. tamen suam gratiam in posterum non negauit nam quamuis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quem ad modum 10 posset illum et post ista corrigere, multa seruauit. cotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos uincere poterimus errores. necesse est enim, ut, quo auxiliante uincimus, eo iterum non adiuuante uincamur. sed possem plura dicere, nisi uos constaret cuncta dixisse.","prev":{"citation":"Epistulae 181.6","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.6"},"next":{"citation":"Epistulae 181.8","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}