{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 181.8","citation":"Augustine, Epistulae 181.8","ref":"181.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":190,"text":"Quisquis ergo huic adsentiens uidetur esse sententiae, quo dicat adiutorio nobis non opus esse diuino, inimicum se a catholicae fidei et dei beneficiis profitetur ingratum. nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. sic enim sua sponte, dum sequuntur illa, quae dicunt, longius a uera religione fugerunt. cum enim hoc totum in nostra professione consistat cotidianisque precibus nihil agamus, nisi quem ad modum dei misericordiam consequamur, quem ad modum ferre possumus ista iactantes? quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut, si ipsi nullam dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt nec merentur, nec de aliis considerent, quid cotidie singulis gratia diuina largitur? sunt quidem isti omnes caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant reuocari ab erroribus posse diuino. negantes enim adiutorium non aliis sed sibi hoc penitus abstulerunt. qui auelleudi sunt longius et ab ecclesiae procul remouendi uisceribus, ne diutius multa occupans insanabilis post error increscat. si enim diu fuerint sub hac impunitate uersati, necesse est multos in hanc suae prauitatem mentis inducant decipiantque innocentes uel potius inprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur; putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc uident in ecclesia perdurare.","prev":{"citation":"Epistulae 181.7","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.7"},"next":{"citation":"Epistulae 181.9","label":"Letter 181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}