{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 182.4","citation":"Augustine, Epistulae 182.4","ref":"182.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":122,"text":"Quae cum ita sint, cum in omnibus diuinis paginis uoluntati liberae nonnisi adiutorium dei legamus esse nectendum eamque nihil posse caelestibus praesidiis destitutam, quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut adseritis, defendentes sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, iam plurimis Pelagius Caelestiusque persuadent? multifariis equidem ad instruendum tale magisterium uti possemus exemplis. nisi sciremus sanctitatem uestram ad plenum scripturas omnes callere diuinas, praesertim cum uestra relatio tantis ae talibus testimoniis sit referta, ut his solis ualeat praesens dogma rescindi, opusque non esse reconditis, cum his, quae facile nobis occurrentia posuistis, nec audeant obuiare nec possint. ergo dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe nec alias diaboli machinas nisi eadem possumus iuuante uitare.","prev":{"citation":"Epistulae 182.3","label":"Letter 182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.3"},"next":{"citation":"Epistulae 182.5","label":"Letter 182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}