{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 182.6","citation":"Augustine, Epistulae 182.6","ref":"182.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":164,"text":"Qua re Pelagium Caelestiumque, id est inuentores uocum nonarum, quae, sicut dixit apostolus, aedificationis nihilum sed magis uanissimas consuerunt parare quaestiones, ecclesiastica communione priuari apostolici uigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem, eosque interim dominico ouili non recipi, quod ipsi peruersae uiae secuti tramitem deserere uoluerunt. abscidendi sunt enim, qui nos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. simul autem praecipimus, ut, quicumque id pertinacia simili defensare nituntur. par eos uindicta constringat, nonsolum enim qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus, quia non multum interesse arbitror inter committentis animum et consentientis fauorem; addo amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. haec igitur, fratres carissimi, in supradicta maneant fixa sententia: absint atriis domini, careant dum taxat custodia pastorali, ne duarum ouium dira contagia serpant forsitan per uulgus incautum rapacique lupus corde laetetur intra ouile dominicum tantas ouium fusas cateruas, dum a custodibus dissimulanter habetur uulnus duarum. prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos mercennarii magis quam uideamur esse pastores.","prev":{"citation":"Epistulae 182.5","label":"Letter 182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.5"},"next":{"citation":"Epistulae 182.7","label":"Letter 182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/182.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/182.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}