{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 184.1","citation":"Augustine, Epistulae 184.1","ref":"184.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":121,"text":"Sanctum quidem studium uestrum, quo a me multa putatis esse quaerenda, ut contentiosis impietatibus non inermes resistere ualeatis, nec debet iustitia spernere nec caritas potest. sed diligentem ad omnia responsionem una epistula, quamlibet sit prolixa, non capit. plurimis autem opusculis nostris aut ad omnia aut pene ad omnia, quae requiritis. iam me respondisse, quantum potui, noueritis. quae si legatis. quoniam sic uos audio instituisse uitam, qua deo seruitis, ut uobis ad legendum uacet, aut omnis uobis patebit instructio aut non multum existimo defuturum, praesertim quia inest uobis doctor interior, cuius gratia tales estis. nam quid hominem ad aliquid discendum adiuuat homo, si non simus docibiles domini? et in hac tamen epistula nequaquam expectationem uestram, sicut dominus adiuuat, breui saltem responsione fraudabo.","prev":{"citation":"Epistulae 184","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184"},"next":{"citation":"Epistulae 184.2","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}