{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 184.2","citation":"Augustine, Epistulae 184.2","ref":"184.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":170,"text":"Dominus ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur. si ergo. paruuli cum baptizantur, non inaniter dicitur, sed ueraciter agitur. ut inter credentes habeantur, unde etiam noua proles ore Christianorum omnium nuncupantur, profecto, si non crediderint, condemnabuntur ac per hoc, quia nihil ipsi male uiuendo addiderunt ad originale peccatum, potest eorum merito dici in illa damnatione minima poena, non tamen nulla. quisquis autem putat diuersitatem futuram non esse poenarum, legat, quod scriptum est: Tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. non ergo a deceptoribus inter regnum et supplicium medius locus quaeratur infantibus, sed transeant a diabolo ad Christum, hoc est a morte ad uitam, ne ira dei maneat super eos; ab hac quippe ira dei non liberat nisi gratia dei. quid est autem ira dei nisi a deo iusto poena debita atque uindicta? neque enim deus aliqua commotione turbatur, sicut irascitur mutabilis animus; sed ea, quae dicitur ira dei, nihil est aliud quam iusta poena peccati, quae non mirum quod transit in posteros.","prev":{"citation":"Epistulae 184.1","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.1"},"next":{"citation":"Epistulae 184.3","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}