{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 184.4","citation":"Augustine, Epistulae 184.4","ref":"184.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":153,"text":"Infidelibus uero, qui nulla tenentur Christianorum auetoritate librorum, operosius respondetur. neque eorum prauitas potest diuinae scripturae pondere corrigi, aduersus quos potius ipsa, quae ab eis apertius accusatur, debet utique scriptura defendi. quod si et uos dominus ut ualeatis adiuuerit, parum tamen agitis apud eos, quos cupitis esse Christianos, si eorum infidelitatem ueracibus disputationibus uincitis, nisi eis et fidem supplicibus orationibus poscatis. et ipsa quippe, ut scitis, fides munus est dei, qui unicuique partitur mensuram fidei, et tale munus, quod intellectum necessarium est ut praecedat. non enim propheta fallitur dicens: Nisi credideritis. non intellegetis. et quia nisi .................. ......... ut crederent, non pro iam fidelibus sed adhuc pro infidelibus Iudaeis orabat apostolus, quando dicebat: Fratres, bona uoluntas quidem cordis mei et deprecatio ad deum fit pro illis in salutem, pro illis scilicet, qui occiderant Christum, qui profecto istum quoque, si potestas daretur, occiderent, pro qualibus et dominus. cum pendens inrideretur, et beatus Stephanus, cum lapidaretur, orauit.","prev":{"citation":"Epistulae 184.3","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.3"},"next":{"citation":"Epistulae 184.5","label":"Letter 184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/184.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}