{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.12","citation":"Augustine, Epistulae 185.12","ref":"185.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":306,"text":"Qui autem nesciunt consuetudinem illorum, putant eos modo se ipsos occidere, quando ab eorum insanissima dominatione per occasionem legum istarum, quae pro unitate sunt constitutae. tanti populi liberantur; qui autem sciunt. et ante ipsas leges quid facere soleant, non eorum mirantur mortes, sed recordantur mores. maxime, quando adhuc cultus fuerat idolorum, ad paganorum celeberrimas sollemnitates ingentia turbarum agmina ueniebant, non ut idola frangerent, sed ut interficerentur a cultoribus idolorum. nam illud si accepta legitima potestate facere uellent, si quid eis accidisset, possent habere qualemcumque umbram nominis martyrum: sed ad hoc solum ueniebant, ut integris idolis ipsi perimerentur: nam singuli quique ualentissimi iuuenes cultores idolorum. quot quis occideret, ipsis idolis uouere consueuerant. quidam etiam se trucidandos armatis uiatoribus ingerebant percussuros eos se, nisi ab eis perimerentur, terribiliter comminantes. nonnumquam et a iudicibus transeuntibus extorquebant uiolenter. ut a carnificibus uel ab officio ferirentur. unde quidam illos sic inlusisse perhibetur, ut eos tamquam percutiendos ligari et dimitti iuberet atque ita eorum impetum incruentus et inlaesus euaderet. iam uero per abrupta praecipitia, per aquas et flammas occidere se ipsos cotidianus illis ludus fuit. haec enim eos tria mortis genera diabolus docuit, ut mori uolentes, quando non inueniebant, quem terrerent, ut eius gladio ferirentur, per saxa se mitterent aut ignibus gurgitibusque donarent. quis autem illos haec docuisse credendus est possidens cor eorum nisi ille, qui et saluatori nostro, ut se de pinna templi praecipitaret, tamquam de lege suggessit? cuius suggestionem a se utique prohiberent, si magistrum Christum in corde portarent. sed quia in se diabolo potius dederunt locum, ant sic pereunt quem ad modum grex ille porcorum, quem de monte in mare daemonum turba deiecit. ant illis mortibus erepti et pio matris catholicae gremio collecti ita liberantur, quem ad modum est a domino liberatus. quem pater eius a daemonio sanandum obtulit dicens, quod aliquando cadere in aquam, aliquando in ignem soleret.","prev":{"citation":"Epistulae 185.11","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.11"},"next":{"citation":"Epistulae 185.13","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}