{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.14","citation":"Augustine, Epistulae 185.14","ref":"185.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":210,"text":"Si autem se ipsos occidere uoluerint, ne illi, qui liberandi sunt, liberentur, et eo modo liberantium terrere pietatem, ut, dum timetur, ne quidam perditi pereant, non eruantur perditioni, qui uel iam nolebant perire uel coherciti poterant non perire, quid hic agit caritas Christiana, praesertim cum illi, qui suas mortes uoluntarias et furiosas minantur, in populorum liberandorum comparatione perpauci sint? quid agit ergo fraterna dilectio? utrum, dum paucis transitorios ignes metuit caminorum. dimittit omnes aeternis ignibus gehennarum et tam multos uel iam uolentes uel postea non ualentes per catholicam pacem ad uitam uenire perpetuam relinquit in interitum sempiternum cauendo, ne quidam uoluntario moriantur interitu, qui uiuunt ad impedimentum salutis aliorum, quos non permittunt secundum Christi doctrinam uiuere, ut eos doceant quocumque tempore secundum consuetudinem doctrinae diabolicae ad eas. quae in illis modo timentur, mortes uoluntarias festinare? an potius conseruat. quos potest, etsi sponte pereant. quos conseruare non potest? ut enim omnes uiuant, ardenter exoptat: sed ne omnes pereant, plus laborat. gratias autem domino, quod et apud nos non quidem in omnibus sed ualde in pluribus locis et per alias Africae partes sine ullis istorum insanorum mortibus pax: catholica currit et cucurrit. ibi autem illa funesta contingunt, ubi est tam furiosum et inutile hominum genus, qui et aliis temporibus eadem facere consuerunt.","prev":{"citation":"Epistulae 185.13","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.13"},"next":{"citation":"Epistulae 185.15","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}