{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.15","citation":"Augustine, Epistulae 185.15","ref":"185.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":230,"text":"Et prius quidem quam istae leges a catholicis imperatoribus mitterentur, pacis atque unitatis Christi paulatim doctrina crescebat et in eam quisque, sicut discebat et nolebat et poterat, ex ipsa parte transibat, cum tamen apud illos perditorum hominum dementissimi greges in diuersis causis quietem innocentium perturbabant. quis non dominus seruum suum timere compulsus est, si ad illorum patrocinium confugisset? quis euersori minari saltem audebat aut auctori? quis consumptorem apothecarium, quis quemlibet poterat exigere debitorem auxilium eorum defensionemque poscentem? timore fustium et incendiorum mortisque praesentis pessimorum seruorum. ut liberi abscederent, tabulae frangebantur. extorta debitoribus chirographa reddebantur. quicumque dura illorum uerba contempserant, durioribus uerberibus. quod iubebant, facere cogebantur. innocentium, qui eos offenderant. domus aut deponebantur ad solum aut ignibus cremabantur. quidam patres familias honesto loco nati et generoso cultu educati uix uiui post eorum caedes ablati sunt uel iuncti ad molam et eam in gyrum ducere tamquam iumenta contemptibilia uerbere adacti sunt. quod enim de legibus auxilium a ciuilibus potestatibus aduersus eos aliquid ualuit? quis in praesentia eorum officialis anhelauit? quis, quod illi noluissent. exactor- tor exegit? quis eos, qui eorum caedibus extincti sunt, uindicare temptauit, nisi quod propria de illis poenas; poscebat insania. cum alii prouocandis in se gladiis hominum, quos, ut ab eis ferirentur, morte terrebant. alii per uaria praecipitia, alii per aquas. alii per ignes se in mortes uoluntarias usquequaque mittebant et animas ferales a se sibi inlatis suppliciis proiciebant?","prev":{"citation":"Epistulae 185.14","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.14"},"next":{"citation":"Epistulae 185.16","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}