{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.17","citation":"Augustine, Epistulae 185.17","ref":"185.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":203,"text":"Accidit etiam, ut apud Carthaginem quendam diaconum suum nomine Maximianum contra episcopum suum superbientem quidam episcoporum eiusdem partis facto schismate et in plebe Carthaginis diuisa parte Donati ordinarent episcopum contra episcopum. quod cum eorum pluribus displiceret, eundem Maximianum cum aliis duodecim, qui eius ordinationi praesentes adfuerunt, damnauerunt, ceteris autem ad eandem societatem schismatis pertinentibus die constituto facultatem redeundi dederunt. sed postea ex ipsis duodecim quosdam et ex illis, quibus dilatio data fuerat, post diem positum redeuntes propter pacem suam in suis honoribus susceperunt et, quoscumque extra ipsorum communionem damnati baptizauerant. i non ausi sunt, coepit hoc eorum factum contra illos pro catholica multum ualere, ut ora eorum penitus clauderentur. quae res cum, sicut oportebat. ad sanandos ab schismate animos hominum spargeretur instantius et, quaqua uersum poterat, catholicorum sermonibus ac disputationibus monstraretur eos pro pace Donati et damnatos suos in honorem integrum suscepisse et baptismum, quem damnati uel etiam dilati foris ab ecclesia eorum dederant, non ausos fuisse rescindere et orbi terrarum contra pacem Christi contaminationem nescio quorum obicere peccatorum et euacuare baptismum in illis quoque ecclesiis datum, unde in Africam uenit ipsum euangelium euangelium, plurimi confundebantur et manifestae ueritati erubescentes corrigebantur solito crebrius et multo magis, ubicumque ab eorum saeuitia respirabat aliquanta libertas.","prev":{"citation":"Epistulae 185.16","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.16"},"next":{"citation":"Epistulae 185.18","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}