{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.19","citation":"Augustine, Epistulae 185.19","ref":"185.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":240,"text":"Quod enim dicunt, qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt, non petisse a regibus terrae apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus et omnia suis temporibus agi. quis enim tunc in Christum crediderat imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo seruiret. quando adhuc illud propheticum complebatur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem psalmo dicitur: Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram; seruite domino in timore et exultate ei cum tremore. quo modo ergo reges domino seruiunt in timore nisi ea, quae contra iussa domini fiunt. religiosa seueritate prohibendo atque plectendo? aliter enim seruit, quia homo est, aliter, quia etiam rex est; quia homo est enim, seruit uiuendo fideliter, quia uero etiam rex est, seruit leges iusta praecipientes et contraria prohibentes conuenienti uigore sanciendo, sicut seruiuit Ezechias lucos et templa idolorum et illa excelsa, quae contra dei praecepta fuerant constructa, destruendo, sicut seruiuit Iosias talia et ipse faciendo, sicut seruiuit rex Nineuitarum uniuersam ciuitatem ad placandum dominum compellendo. sicut seruiuit Darius idolum frangendum in potestatem Daniheli dando et inimicos eius leonibus ingerendo, sicut seruiuit Nabuchodonosor, de quo iam diximus, omnes in regno suo positos a blasphemando deo lege terribili prohibendo. in hoc ergo seruiunt domino reges, in quantum sunt reges, cum ea faciunt ad seruiendummendam illi, quae non possunt facere nisi reges:,.","prev":{"citation":"Epistulae 185.18","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.18"},"next":{"citation":"Epistulae 185.20","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.20"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}