{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.20","citation":"Augustine, Epistulae 185.20","ref":"185.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":168,"text":"Cum itaque nondum reges domino seruirent temporibus apostolorum, sed adhuc meditarentur inania aduersus eum et aduersus Christum eius, ut prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohibere. sed potius exercere. sic enim ordo temporum uoluebatur. ut et Iudaei occiderent praedicatores Christi putantes se officium deo facere, sicut praedixerat Christus. et gentes fremerent aduersus Christianos et omnes patientia martyrum uinceret. postea uero quam coepit impleri. quod scriptum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, quis mente sobrius regibus dicat: 'Nolite curare in regno uestro, a quo teneatur uel oppugnetur ecclesia domini uestri; non ad uos pertineat. quis uelit esse siue religiosus sine sacrilegus', quibus dici non potest: 'Non ad uos pertineat, in regno uestro quis uelit pudicus esse. quis inpudicus'? cur enim, cum datum sit diuinitus homini liberum arbitrium, adulteria legibus puniantur et sacrilegia permittantur? an fidem non seruare leuius est animam deo quam feminam uiro? aut si ea, quae non contemptu sed ignorantia religionis committuntur, mitius uindicanda, numquid ideo neglegenda sunt?","prev":{"citation":"Epistulae 185.19","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.19"},"next":{"citation":"Epistulae 185.21","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.21"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}