{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.28","citation":"Augustine, Epistulae 185.28","ref":"185.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":167,"text":"Auxilium ergo petioit ab imperatore Christiano non tam sui ulciscendi causa quam tuendae ecclesiae sibi creditae. quod si praetermisisset, non eius fuisset laudanda patientia sed neglegentia merito culpanda. neque enim et apostolus Paulus t suae transitoriae consulebat sed ecclesiae dei. quando contra illos, qui eum occidere conspirauerant, consilium illorum tribuno ut proderetur, effecit; unde factum est. ut eum ad locum, quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias. Romanas etiam leges inplorare minime dubitauit cinem Romanum se esse proclamans. quos tunc affligi uerberibus non licebat. itemque, ne Iudaeis eum interimere cupientibus traderetur, Caesaris poposcit auxilium, Romani quidem principis sed non Christiani. ubi satis ostendit, quid facere postea deberent Christi dispensatores, quando imperatores Christianos periclitante ecclesia reperirent. hinc ergo factum est, ut imperator religiosus et pius perlatis in notitiam suam talibus causis mallet piissimis legibus illius impietatis errorem omnino corrigere et eos, qui contra Christum Christi signa portarent, ad unitatem catholicam terrendo et cohercendo redigere quam saeuiendi tantum modo auferre licentiam et errandi ac pereundi relinquere.","prev":{"citation":"Epistulae 185.27","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.27"},"next":{"citation":"Epistulae 185.29","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}