{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.30","citation":"Augustine, Epistulae 185.30","ref":"185.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":166,"text":"Ita cum magna agmina populorum uera mater in sinum gaudens reciperet, remanserunt turbae durae et in illa peste infelici animositate sistentes. ex his quoque plurimi simulando communicauerunt, alii paucitate latuerunt. sed illi, qui simulabant, paulatim adsuescendo et praedicationem ueritatis audiendo maxime post conlationem et disputationem, quae inter nos et episcopos eorum apud Carthaginem fuit, ex magna parte correcti sunt. in quibusdam uero locis, ubi pertinacior et inpacatior praeualuit multitudo, cui resistere non poterant pauciores, quorum erat melior de communione sententia, aut turbae auctoritati paucorum potentiorum subditae in malam partem obtemperarunt, aliquanto diutius laboratum est. ex his sunt, in quibus adhuc laboratur, in quo labore multa catholici et maxime episcopi et clerici horrenda et dura perpessi sunt, quae commemorare longum est, quando quorundam et oculi extincti sunt et cuiusdam episcopi manus et lingua praecisa est, nonnulli etiam trucidati sunt. taceo crudelissimas caedes et domorum depraedationes per nocturnas adgressiones et incendia non solum priuatorum habitaculorum uerum etiam ecclesiarum; in quas flammas non defuerunt qui et codices dominicos mitterent","prev":{"citation":"Epistulae 185.29","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.29"},"next":{"citation":"Epistulae 185.31","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.31"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}