{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.32","citation":"Augustine, Epistulae 185.32","ref":"185.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":281,"text":"Illi autem, quod et alibi aliquando diximus. et, quod nobis faciunt, sibi non inputant et, quod sibi faciunt, nobis inputant. quis enim nostrum uelit non solum aliquem illorum perire uerum etiam aliquid perdere? sed si aliter non meruit habere pacem domus Dauid, nisi Absalon filius eius in bello, quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus, quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum, quantum possent, uiuum saluumque seruarent, ut esset, cui paenitenti paternus affectus ignosceret, quid ei restitit nisi perditum flere et sui regni pace adquisita suam maestitiam consolari? sic ergo catholica mater bellantibus aduersus eam quid aliud quam filiis suis, quia utique ex ipsa magna arbore, quae ramorum suorum porrectione toto orbe diffunditur, iste in Africa ramusculus fractus est, cum eos caritate parturiat, ut redeant ad radicem, sine qua ueram uitam habere non possunt, si aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, praesertim quia isti non sicut Absalon casu bellico sed spontaneo magis interitu pereunt, dolorem materni cordis lenit et sanat tantorum liberatione populorum. quorum si uideas in Christi pace laetitias, frequentias. alacritates et ad hymnos audiendos et canendos et ad uerbum dei percipiendum celebres hilaresque conuentus multorumque in eis cum dolore magno recordationem praeteriti erroris et cum gaudio considerationem cognitae ueritatis et cum indignatione et detestatione mendacium magistrorum, quod modo cognoscant, de nostris sacramentis quam falsa iactauerint, multorum etiam in eis confessiones, quod olim uellent esse catholici nec inter homines tanti furoris auderent, horum ergo populorum congregationes per plurimas Africae regiones ab illa perditione liberatorum si sub uno conspectu uideres, tunc diceres nimiae fuisse crudelitatis, si, dum timeretur, ne homines desperati et istorum innumerabili multitudini nulla aestimatione comparandi suis et uoluntariis ignibus cremarentur, isti in aeternum perdendi et sempiternis ignibus cruciandi relinquerentur.","prev":{"citation":"Epistulae 185.31","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.31"},"next":{"citation":"Epistulae 185.33","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.33"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}