{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.33","citation":"Augustine, Epistulae 185.33","ref":"185.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":169,"text":"Si enim duo aliqui in una domo habitarent, quam certissime sciremus esse ruituram, nobisque id praenuntiantibus nollent credere atque in ea manere persistant, si eos inde possemus eruere uel inuitos, quibus imminentem illam ruinam postea monstraremus, ut redire ulterius sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus, non inmerito crudeles iudicaremur. porro si unus illorum nobis diceret: (Quando intraueritis eruere nos, me ipsum continuo trucidabo\\\\ alter autem nec exire quidem inde nec erui uellet sed neque necare se auderet. quid eligeremus? utrum ambos ruinae opprimendos relinquere, an uno saltem per misericordem nostram operam liberato alterum non culpa nostra sed sua potius interire? nemo est tam infelix, qui non, quid fieri in talibus causis oporteat, facillime iudicet. et de duobus hominibus uno scilicet perdito et uno liberato similitudinem istam proposui. quid ergo sentiendum est de quibusdam paucis perditis et innumerabili multitudine populorum liberatorum? non enim uel tot sunt illi homines, qui sua uoluntate pereunt, quot liberantur per istas leges ab illa pestifera aeternaque pernicie fundi. pagi, uici, castella, municipia, ciuitates.","prev":{"citation":"Epistulae 185.32","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.32"},"next":{"citation":"Epistulae 185.34","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.34"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}