{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.35","citation":"Augustine, Epistulae 185.35","ref":"185.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":150,"text":"i Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant et non solum, quae dicunt sua, sed etiam nostra in pace nobiscum et caritate possideant! usque adeo autem calumniandi cupiditate caecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria, quae loquuntur. ipsi certe dicunt et inuidiosissime sibi conqueri uidentur, quod eos in nostram communionem niolento legum imperio coartamus. hoc utique nullo modo faceremus, si res eorum possidere uellemus. quis auarus quaerit conpossessorem? quis dominandi cupiditate inflammatus uel fastu dominationis elatus desiderat habere consortem? ipsos certe adtendant quondam suos iam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quem ad modum sua teneant non solum, quae habebant. sed etiam nostra, quae non habebant, quae tamen, si pauperum conpauperes sumus. et nostra sunt et illorum; si autem priuatim, quae nobis sufficiant, possidemus, non sunt illa nostra sed pauperum, quorum procurationem quodam modo gerimus. non proprietatem nobis usurpatione damnabili uindicamus.","prev":{"citation":"Epistulae 185.34","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.34"},"next":{"citation":"Epistulae 185.36","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.36"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}