{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.37","citation":"Augustine, Epistulae 185.37","ref":"185.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":161,"text":"Si autem consideremus, quod scriptum est in libro sapientiae: Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, item quod legitur in prouerbiis: Thesaurizantur autem iustis diuitiae impiorum, tunc uidebimus non esse quaerendum, qui habeant res haereticorum, sed qui sint in societate iustorum. scimus quidem illos tantam sibi adrogare iustitiam, ut eam se iactent non solum habere sed etiam aliis hominibus dare. a se quippe dicunt iustificari eum, quem baptizauerint. ubi nihil eis restat nisi dicere illi, qui baptizatur ab eis, ut in baptizatorem suum credat. cur enim non faciat, quando apostolus dicit: Credenti in eum, qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam? in ipsum ergo credat, si eum ipse iustificat, ut deputetur fides eius ad iustitiam. sed puto, quod etiam ipsi se ipsos horrent, si tamen ista uel cogitare dignantur. iustus enim et iustificans non est nisi deus. potest autem et de istis dici, quod dixit apostolus de Iudaeis, quia ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti.","prev":{"citation":"Epistulae 185.36","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.36"},"next":{"citation":"Epistulae 185.38","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.38"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}