{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.39","citation":"Augustine, Epistulae 185.39","ref":"185.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":209,"text":"In hac autem uita, ubi corpus, quod corrumpitur. adgrauat animam, si ecclesia eorum iam talis est. non ergo dicant deo, quod dominus orare nos docuit: Dimitte nobis debita nostra. cum enim in baptismo cuncta dimissa sint. ut quid hoc poscit ecclesia. si iam etiam in hac uita non habet maculam aut rugam aut aliquid eius modi? contemnant et apostolum Iohannem clamantem in epistula sua: Si dixerimus! quia peccatum non habemus. nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. propter hanc spem dicit uniuersa ecclesia: Dimitte nobis debita nostra, ut non \"sed confitentes mundet ab omni iniquitate atque ita sibi exhibeat dominus Christus in illa die gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi, quam modo mundat lauacro aquae in uerbo. quia neque aliquid remanet in baptismo, quod non dimittatur praeteritorum omnium peccatorum - si tamen ipse baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur aut. si iam foris datus est, non foris cum illo remaneatur —. et, quicquid ab eis, qui post acceptum baptismum hic uiuunt. humana infirmitate contrahitur quarumque culparum, propter ipsum lauacrum dimittitur. neque enim aliquid prodest non baptizato dicere: Dimitte nobis debita nostra.","prev":{"citation":"Epistulae 185.38","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.38"},"next":{"citation":"Epistulae 185.40","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.40"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}