{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.42","citation":"Augustine, Epistulae 185.42","ref":"185.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":158,"text":"lustus autem hic nemo est iustitia sua. id est tamquam sibi a se ipso facta, sed, ut dicit apostolus, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. sequitur autem et adiungit: Sicut enim in uno corpore multa mem bra habemus. omnia autem membra non eosdem actus habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. ae per hoc nemo potest esse iustus, quam diu fuerit ab unitate huius corporis separatus. quem ad modum enim membrum, si praecidatur ab hominis uiui corpore. non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui praeciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest spiritum tenere iustitiae; etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore. in huius ergo compagem corporis ueniant et labores suos non dominandi cupiditate sed bene utendi pietate possideant. nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur. ut nobiscum et illis et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.","prev":{"citation":"Epistulae 185.41","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.41"},"next":{"citation":"Epistulae 185.43","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.43"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}