{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 185.43","citation":"Augustine, Epistulae 185.43","ref":"185.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":194,"text":"Sed hoc est. inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus, quare nos quaeritis? quibus respoudemus: Quaerimus uos iniustos, ne permaneatis iniusti: quaerimus perditos, ut de inuentis gaudere possimus dicentes: Mortuus erat frater et reuixit, perierat et inuentus est. Quare ergo me, inquit. non baptizas, ut abluas a peccatis? respondeo: Quia non facio iniuriam characteri imperatoris. cum errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uel paenitentiam non ago? Immo nisi egeris. saluus esse non poteris; quo modo enim gaudebis te esse correctum. nisi doleas fuisse peruersum? Quid ergo. inquit, apud uos, cum ad uos transimus, accipimus? respondeo: Non quidem accipitis baptismum. qui nobis extra compagem corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit, sed accipitis unitatem spiritus in uinculo pacis, sine qua nemo poterit uidere deum, et caritatem, quae, sicut scriptum est, cooperit multitudinem peccatorum. quod tam magnum bonum, sine quo nec linguas hominum et angelorum nec scientiam omnium sacramentorum nec prophetiam nec tantam fidem, qua montes transferantur, nec omnia. quae possidet homo, distributa pauperibus nec corporis in ignibus passionem prodesse aliquid apostolus testis est, hoc ergo tam magnum bonum si paruum uel nullum putatis, merito infeliciter erratis, merito, si in unitatem catholicam non transitis, peritis.","prev":{"citation":"Epistulae 185.42","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.42"},"next":{"citation":"Epistulae 185.44","label":"Letter 185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.44"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}